M.p.th.f.69 Scan 60 (29v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. Quare?
quia non diligo vos? Deus scit. Quod autem facio, et faciam; ut amputem occasionem eo-
rum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos. Nam eius-
modi pseudoapostoli operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Et non
mirum; ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si mi-
nistri eius transfigurentur velut ministri iustitiae; quorum finis erit secundum opera ipsorum.
Iterum dico (ne quis me putet insipientem, alioquin velut insipientem accipite me,
ut et ego modicum quid glorier,) quod loquor, non loquor secundum Dominum, quasi in insipientia, in
hac substantia gloriae. Quoniam multi gloriantur secundum carnem; et ego glo-
riabor. Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis
vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in fa-
ciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in quo quis au-
det (in insipientia dico), audeo et ego; Hebraei sunt, et ego; Israhelitae sunt, et ego; semen Abra-
hae sunt, et ego; ministri Christi sunt, (minus sapiens dico), plus ego; in laboribus plurimis,
in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudaeis quin-
quies, quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum; ter nau-
fragium feci, nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis
latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine,
periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame
et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate, praeter illa quae extrinsecus sunt,
instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur, et non
infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis
meae sunt, gloriabor. Deus et Pater Domini Iesu, scit qui est benedictus in saecula, quod non
mentior. Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum